Wat is de vraagbaak?

De vraagbaak is een plek om elkaar te helpen met taalgerelateerde vragen. Stel je vraag, deel jouw kennis door andere vragen te beantwoorden en stem op bijdragen van anderen. Zo ontwikkel je jezelf tot een vertalen.nu expert!
Lees meer ...

Wie kan helpen een deel van een acte over de omgeving van Deventer en Zutphen uit 1046 te vertalen uit het Latijn ?

0 stemmen
In 1046 schonk Koning Hendrik III het gebied rond Deventer aan de bisschop van Utrecht.

Het eerste deel van de tekst is vrij vaak vertaald, maar wie kan helpen met een goede vertaling van het tweede deel ?

EERSTE DEEL (wel duidelijk)

In nomine sanctę et individue trinitatis. Heinricus divina favente clementia rex. Noverit omnium Christi nostrique fidelium sollers industria tam presentium quam et futurorum, qualiter nos ob dei omnipotentis amorem nostrique patris dilectissimi Choͮnradi videlicet imperatoris augusti nec non interventum ac petitionem nostrę dilectę contectalis reginę Agnetis iugeque Bernoldi Traiectensis ęcelesię in honorem sancti Martini constructę venerabilis episcopi servicium fideliter nobis persepe adhibitum talem proprietatem eidem supra dictę ęcclesię, qualem visi sumus manu sub potestativa tenere in loco Thaventre  dicto, in moneta teloneis placitis cum omni regali districtu omnique utilitatis commoditate, quę ullo modo inde poterit provenire, et cum comitatu in Hamalanda sito – termino eiusdem comitatus hic subtus notato: de  Rathnon  ad Hunne, de Hunne ad Weiegestapolon et inde ad Westerfle, de Westerfle ad Agastaldaburg, de Agastaldaburg ad Stenhere per silvam; et in alia parte Islę de Louenen usque ad Erbeke, de Erbeke ad Suhtempe et item ex alia parte Islę ad Ascethe –  

ONDUIDELIJKE DEEL:

in proprium tradidimus et stabilivimus, eo scilicet tenore ut nullus iudex aut exactor, maior aut minor persona ullam potestatem habeat inde aliquid exigendi absque licentia episcopi, sed ut predictus presul eiusque successores de his supra dictis regiis donis liberam dehinc potestatem habeat obtinendi commutandi precariandi vel quicquid sibi placuerit ad usum prenominatę ęcclesię inde faciendi. Et ut hęc regię nostrę donationis aucto ritas stabilis et inconvulsa per succedentium momenta temporum maneat, hanc paginam inde conscriptam manu propria corroborantes, ut infra poterit videri, sigilli nostri iussimus impressione signari.

Signum domni Heinrici tercii regis invictissimi.
Theodericus cancellarius vice Bardonis archicancellarii recognovi.
Data X . kal . sept . anno dominicę incarnationis millesimo  XLVI , indictione XIIII, anno autem domni Heinrici tercii ordinationis eius XVIII, regni vero VIII; actum Spire; in dei nomine feliciter amen.
Apr 13 geplaatst in Latijn door CMMN

Log in of registreer om deze vraag te beantwoorden.

...